Latin · ~8 min
Lines 1.731-1.755
Justinian, Liber XVII 1.731-755
Not analysed yet
Pro socio arbiter prospicere debet cautionibus in futuro damno vel lucro pendente ex ea societate. quod sabinus in omnibus bonae fidei iudiciis existimavit, sive generalia sunt (veluti pro socio, negotiorum gestorum, tutelae) sive specialia (veluti mandati, commodati, depositi).
Dig. 17. 2. 38. 1
Paulus 6 ad sab.
Si tecum societas mihi sit et res ex societate communes, quam impensam in eas fecero quosve fructus ex his rebus ceperis, vel pro socio vel communi dividundo me consecuturum et altera actione alteram tolli proculus ait.
Dig. 17. 2. 39
Pomponius 13 ad sab.
Si fundus mihi tecum communis sit et in eum mortuum intuleris, agam tecum pro socio.
Dig. 17. 2. 40
Pomponius 17 ad sab.
Heres socii quamvis socius non est, tamen ea, quae per defunctum inchoata sunt per heredem explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest.
Dig. 17. 2. 41
Ulpianus 20 ad ed.
Si quis a socio poenam stipulatus sit, pro socio non aget, si tantundem in poenam sit, quantum eius interfuit.
Dig. 17. 2. 42
Ulpianus 45 ad sab.
Quod si ex stipulatu eam consecutus sit, postea pro socio agendo hoc minus accipiet poena ei in sortem imputata.
Dig. 17. 2. 43
Ulpianus 28 ad ed.
Si actum sit communi dividundo, non tollitur pro socio actio, quoniam pro socio et nominum rationem habet et adiudicationem non admittit. sed si postea pro socio agatur, hoc minus ex ea actione consequitur, quam ex prima actione consecutus est.
Dig. 17. 2. 44
Ulpianus 31 ad ed.
Si margarita tibi vendenda dedero, ut, si ea decem vendidisses, redderes mihi decem, si pluris, quod excedit tu haberes, mihi videtur, si animo contrahendae societatis id actum sit, pro socio esse actionem, si minus, praescriptis verbis.
Dig. 17. 2. 45
Ulpianus 30 ad sab.
Rei communis nomine cum socio furti agi potest, si per fallaciam dolove malo amovit vel rem communem celandi animo contrectet: sed et pro socio actione obstrictus est, nec altera actio alteram tollet. idemque in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum est.