Latin · ~7 min
Lines 1.797-1.812
Justinian, Liber XVII 1.797-812
Not analysed yet
Cum duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quaesierat et lucri senserat: quaerebatur, an commune esse lucrum oporteret. et imperator severus flavio felici in haec verba rescripsit: "etiamsi maxime argentariae societas inita est, quod quisque tamen socius non ex argentaria causa quaesiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est".
Dig. 17. 2. 52. 6
Ulpianus 31 ad ed.
Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indivisas hereditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod aliunde quaesierint in commune non redigetur.
Dig. 17. 2. 52. 7
Ulpianus 31 ad ed.
Item ex facto consultum respondisse se ait libro tertio responsorum: inter flavium victorem et bellicum asianum placuerat, ut locis emptis pecunia victoris monumenta fierent opera et peritia asiani, quibus distractis pecuniam victor cum certa quantitate reciperet, superfluum asianus acciperet, qui operam in societatem contulit: erit pro socio actio.
Dig. 17. 2. 52. 8
Ulpianus 31 ad ed.
Idem papinianus eodem libro ait, si inter fratres voluntarium consortium initum fuerit, et stipendia ceteraque salaria in commune redigi iudicio societatis, quamvis filius emancipatus haec non cogatur conferre fratri, inquit, in potestate manenti, quia et si in potestate maneret, praecipua ea haberet.
Dig. 17. 2. 52. 9
Ulpianus 31 ad ed.
Idem respondit societatem non posse ultra mortem porrigi, et ideo nec libertatem de supremis iudiciis constringere quis poterit vel cognatum ulteriorem proximioribus praeferre.
Dig. 17. 2. 52. 10
Ulpianus 31 ad ed.
Idem respondit: socius, qui cessantis cessantiumve portiones insulae restituerit, quamvis aut sortem cum certis usuris intra quattuor menses, postquam opus refectum erit, recipere potest exigendoque privilegio utetur aut deinceps propriam rem habebit, potest tamen pro socio agere ad hoc, ut consequatur quod sua intererat. finge enim malle eum magis suum consequi quam dominium insulae. oratio enim divi marci idcirco quattuor mensibus finit certas usuras, quia post quattuor dominium dedit.