Latin · ~8 min
Lines 1.216-1.230
Justinian, Liber XX 1.216-230
Not analysed yet
Dig. 20. 1. 31. 1
Scaevola 1 resp.
Item quaesiit, si, cum in exsolutione vectigalis tam debitor quam creditor cessassent et propterea pronuntiatum esset fundum secundum legem domini esse, cuius potior causa esset. respondit, si ut proponeretur vectigali non soluto iure suo dominus usus esset, etiam pignoris ius evanuisse.
Dig. 20. 1. 32
Scaevola 5 resp.
Debitor pactus est, ut quaecumque in praedia pignori data inducta invecta importata ibi nata paratave essent, pignori essent: eorum praediorum pars sine colonis fuit eaque actori suo colenda debitor ita tradidit adsignatis et servis culturae necessariis: quaeritur, an et stichus vilicus et ceteri servi ad culturam missi et stichi vicarii obligati essent. respondit eos dumtaxat, qui hoc animo a domino inducti essent, ut ibi perpetuo essent, non temporis causa accomodarentur, obligatos.
Dig. 20. 1. 33
Tryphonus 8 disp.
Is qui promisit tibi aut titio solutum quidem titio repetere non potest, sed pignus ei datum et ante solutionem recipit.
Dig. 20. 1. 34pr.
Scaevola 27 Dig.
Cum tabernam debitor creditori pignori dederit, quaesitum est, utrum eo facto nihil egerit an tabernae appellatione merces, quae in ea erant, obligasse videatur? et si eas merces per tempora distraxerit et alias comparaverit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quae ibi deprehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatae sint et res aliae illatae? respondit: ea, quae mortis tempore debitoris in taberna inventa sunt, pignori obligata esse videntur.
Dig. 20. 1. 34. 1
Scaevola 27 Dig.
Idem quaesiit, cum epistula talis emissa sit: "daneisamenos para sou dynaria pentakosia parekalesa se my bebaiwtyn all' hupovykyn par' emou labein: oidas gar akribws, hoti kai hy taberna kai ohi douloi mou oudeni katexontai y soi kai hws eusxymoni anvrwpw episteusas": an pignus contractum sit an vero ea epistula nullius momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum convenisse de pignoribus videtur, non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi vel tabulae signatae non sint.