Latin · ~7 min
Lines 1.366-1.382
Justinian, Liber XX 1.366-382
Not analysed yet
Dig. 20. 4. 11. 2
Gaius l. S. de form. hypoth.
Si colonus convenit, ut inducta in fundum illata ibi nata pignori essent, et antequam inducat, alii rem hypothecae nomine obligaverit, tunc deinde eam in fundum induxerit, potior erit, qui specialiter pure accepit, quia non ex conventione priori obligatur, sed ex eo quod inducta res est, quod posterius factum est.
Dig. 20. 4. 11. 3
Gaius l. S. de form. hypoth.
Si de futura re convenerit, ut hypothecae sit, sicuti est de partu, hoc quaeritur, an ancilla conventionis tempore in bonis fuit debitoris: et in fructibus, si convenit ut sint pignori, aeque quaeritur, an fundus vel ius utendi fruendi conventionis tempore fuerit debitoris.
Dig. 20. 4. 11. 4
Gaius l. S. de form. hypoth.
Si paratus est posterior creditor priori creditori solvere quod ei debetur, videndum est, an competat ei hypothecaria actio nolente priore creditore pecuniam accipere. et dicimus priori creditori inutilem esse actionem, cum per eum fiat, ne ei pecunia solvatur.
Dig. 20. 4. 12pr.
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Creditor qui prior hypothecam accepit sive possideat eam et alius vindicet hypothecaria actione, exceptio priori utilis est "si non mihi ante pignori hypothecaeve nomine sit res obligata": sive alio possidente prior creditor vindicet hypothecaria actione et ille excipiat "si non convenit, ut sibi res sit obligata", hic in modum supra relatum replicabit. sed si cum alio possessore creditor secundus agat, recte aget et adiudicari ei poterit hypotheca, ut tamen prior cum eo agendo auferat ei rem.
Dig. 20. 4. 12. 1
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Si quoniam non restituebat rem pigneratam possessor condemnatus ex praefatis modis litis aestimationem exsolverit, an perinde secundo creditori teneatur, ac si soluta sit pecunia priori creditori, quaeritur. et recte puto hoc admittendum esse.
Dig. 20. 4. 12. 2
Marcianus l. S. ad form. hypoth.