Latin · ~7 min
Lines 1.1029-1.1040
Justinian, Liber XXIX 1.1029-1040
Not analysed yet
Dig. 29. 4. 10. 2
Ulpianus 50 ad ed.
Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta sunt an vero ambo utraque legata cogantur praestare. ego puto in solidum adversus singulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an vero etiam eorum quae ab altero herede, videamus. et alias proponamus institutum solum possidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt a substituto relicta, actionem patietur? dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perveniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substitutus, ipse erit conveniendus. item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia accepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, adversus substitutum dabimus actionem. nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere.
Dig. 29. 4. 11
Iavolenus 7 epist.
Si ab instituto et substituto eadem res mihi legata sit et omissa causa testamenti hereditatem possideant lege, etiamsi ab utroque solidum mihi debetur, tamen ab uno legatum consecutus ab altero petere non potero: eligere itaque reum potero.
Dig. 29. 4. 12pr.
Ulpianus 50 ad ed.
De libertatibus quoque in hoc casu quaesitum est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae.
Dig. 29. 4. 12. 1
Ulpianus 50 ad ed.
Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse. hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conveniatur heres: tunc enim in id quod ad eum pervenit conveniretur.