Latin · ~10 min
Lines 1.129-1.149
Justinian, Liber XXIX 1.129-149
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 19. 2
Ulpianus 4 disp.
Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia voluntas militis probetur.
Dig. 29. 1. 20pr.
Iulianus 27 Dig.
Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra venerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra venit, ideo communi iure civium romanorum codicilli eius aestimandi sunt.
Dig. 29. 1. 20. 1
Iulianus 27 Dig.
Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, veluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signaverit, amplius si et aliquid interleverit perduxerit adiecerit emendaverit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad privilegia militum non pertinebit.
Dig. 29. 1. 21
Africanus 4 quaest.
Quod constitutum est, ut testamentum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem valeret, quantum ad verba eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimavit: secundum quod neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, hoc privilegium habituros.
Dig. 29. 1. 22
Marcianus 4 inst.
Miles filius familias si capite minutus fuerit vel emancipatus vel in adoptionem datus a patre suo, testamentum eius valet quasi ex nova voluntate.
Dig. 29. 1. 23
Tertullianus l. S. de castr. pecul.
Idem et si pater familias miles de castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si vero missus iam hoc fecerat, non valet testamentum.
Dig. 29. 1. 24
Florus 10 inst.
Divus traianus statilio severo ita rescripsit: "id privilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet, quem vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere: potest videri sine scripto hoc modo esse testatus et voluntas eius rata habenda est. ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: "ego te heredem facio", aut "tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento observari. nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui visum sit, et per hoc iudicia vera subvertuntur".