Latin · ~8 min
Lines 1.1396-1.1425
Justinian, Liber XXIX 1.1396-1425
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 15pr.
Marcianus l. S. de delator.
Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet.
Dig. 29. 5. 15. 1
Marcianus l. S. de delator.
Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessaverat, divi severus et antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum.
Dig. 29. 5. 15. 2
Marcianus l. S. de delator.
Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessaverant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus venit, quamvis hi suo iure admittantur.
Dig. 29. 5. 16
Marcellus 12 Dig.
Domino a familia occiso servus communis necem eius detexit: favore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet.
Dig. 29. 5. 17
Modestinus 8 reg.
Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit.
Dig. 29. 5. 18
Modestinus 9 reg.
Et inofficioso testamento queri idem et mortem vindicare defuncti non prohibetur, idque paulus respondit.
Dig. 29. 5. 19
Modestinus 8 pand.
Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur.
Dig. 29. 5. 20
Papinianus 2 resp.
Heres, qui veneni causam persequitur, res hereditarias urguentes ordinare salvis probationum indiciis non prohibetur.
Dig. 29. 5. 21pr.
Papinianus 6 resp.
Propter veneni quaestionem tempus petendae possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, servorum videlicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est.
Dig. 29. 5. 21. 1
Papinianus 6 resp.
Neptis, quae possessionem aviae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod avia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est.