Latin · ~8 min
Lines 1.1447-1.1471
Justinian, Liber XXIX 1.1447-1471
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 26
Scaevola 34 Dig.
Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis gaius seius titio debebat, ab heredibus seii titius accepit: quaesitum est, cum necem gaii seii heredes eius non vindicaverint, an titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non vindicaverint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. respondit nihil proponi, cur obstaret.
Dig. 29. 5. 27
Callistratus 1 d. i. fisci.
Si de pluribus heredibus quibusdam invitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent.
Dig. 29. 6. 0. Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Dig. 29. 6. 1pr.
Ulpianus 48 ad ed.
Qui dum captat hereditatem legitimam vel ex testamento, prohibuit testamentarium introire volente eo facere testamentum vel mutare, divus hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatisque ei actionibus fisco locum fore.
Dig. 29. 6. 1. 1
Ulpianus 48 ad ed.
Si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, in quo servus eius scriptus erat, quamvis manumissus adierit hereditatem, actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi non fuerint in potestate. sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, consequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset, sed ad alium sit translaturus.
Dig. 29. 6. 1. 2
Ulpianus 48 ad ed.
Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamentum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt.
Dig. 29. 6. 2pr.
Paulus 44 ad ed.
Si quis dolo malo fecerit, ut testes non veniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandae sunt actiones ei qui dolo fecerit, sive legitimus heres sit sive priore testamento scriptus.
Dig. 29. 6. 2. 1
Paulus 44 ad ed.
Fratris autem factum fratri non nocet.
Dig. 29. 6. 2. 2
Paulus 44 ad ed.
Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut hereditatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis falcidiae fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius.