Latin · ~8 min
Lines 1.1497-1.1526
Justinian, Liber XXIX 1.1497-1526
Not analysed yet
Dig. 29. 7. 3. 1
Iulianus 39 Dig.
Sed et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus vel suus heres, fideicommissum praestari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde habendus est ac si rupisset hos codicillos.
Dig. 29. 7. 3. 2
Iulianus 39 Dig.
Testamento facto etiamsi codicilli in eo confirmati non essent, vires tamen ex eo capient. denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit.
Dig. 29. 7. 4
Iulianus 63 Dig.
Eum, qui codicillorum tempore solvendo sit, recte libertatem dare placuit, quamvis testamenti facti tempore solvendo non fuerit.
Dig. 29. 7. 5
Papinianus 7 resp.
Ante tabulas testamenti codicilli facti non aliter valent, quam si testamento quod postea factum est vel codicillis confirmentur aut voluntas eorum quocumque indicio retineatur: sed non servabuntur ea, de quibus aliter defunctus novissime iudicavit.
Dig. 29. 7. 6pr.
Marcianus 7 inst.
Divi severus et antoninus rescripserunt nihil egisse matrem, quae, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo potest.
Dig. 29. 7. 6. 1
Marcianus 7 inst.
Codicillos et plures quis facere potest et ipsius manu neque scribi neque signari necesse est.
Dig. 29. 7. 6. 2
Marcianus 7 inst.
Licet in confirmatione codicillorum pater familias adiecerit, ut non alias valere velit quam sua manu signatos et subscriptos, tamen valent facti ab eo codicilli, licet neque ab eo signati neque manu eius scripti fuerint: nam ea quae postea geruntur prioribus derogant.
Dig. 29. 7. 6. 3
Marcianus 7 inst.
Codicillos is demum facere potest, qui et testamentum facere potest.
Dig. 29. 7. 6. 4
Marcianus 7 inst.
Si post testamentum factum mortuo codicillis quis legaverit licet testamento confirmatis, pro non scripto legatum fit.
Dig. 29. 7. 7pr.
Marcianus 2 reg.
Quaedam non referuntur ad confirmationem codicillorum, veluti si ante captivitatem quis codicillos confirmaverit et in captivitate codicillos scribat: nam non valent. idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit habere.