Latin · ~7 min
Lines 1.1545-1.1568
Justinian, Liber XXIX 1.1545-1568
Not analysed yet
Dig. 29. 7. 8. 5
Paulus l. S. de iure codicill.
Si ei servo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum.
Dig. 29. 7. 8. 6
Paulus l. S. de iure codicill.
Si quis certi generis codicillos confirmaverit, puta "quos novissimos fecero", non utique statim quae codicillis dantur consistere videbuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata in prioribus data non valebunt.
Dig. 29. 7. 9
Marcellus 9 Dig.
Aristo negavit valere codicillos ab eo factos, qui pater familias nec ne esset, ignorasset. ulpianus notat: nisi veteranus fuit: tunc enim et testamentum valebit.
Dig. 29. 7. 10
Papinianus 15 quaest.
Quod per manus traditum est codicillis hereditatem dari non posse rationem illam habet, ne per codicillos, qui ex testamento valerent, ipsum testamentum, quod vires per institutionem heredum accipit, confirmari videretur.
Dig. 29. 7. 11
Papinianus 19 quaest.
Qui gravi utero uxorem esse ignorabat, codicillis ad filium scriptis libertates dedit. nata post mortem patris filia, cum de ea nihil patrem sensisse constitisset, placuit libertates a solo filio praestari: posse.
Dig. 29. 7. 12
Papinianus 22 quaest.
Redemptis a sorore partibus.
Dig. 29. 7. 13pr.
Papinianus 19 quaest.
Illud enim sine dubio dici non potest etiam filiam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit.
Dig. 29. 7. 13. 1
Papinianus 19 quaest.
Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: "titium heredem esse volo". sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere voluit, reliquerit an vero testamentum facere se existimaverit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit. voluntatis autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a titio legata reliquit, substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum facere voluisse intellegetur.