Latin · ~7 min
Lines 1.21-1.52
Justinian, Liber XXIX 1.21-52
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 4
Ulpianus 1 ad sab.
Iure militari surdum et mutum testamentum facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet.
Dig. 29. 1. 5
Ulpianus 4 ad sab.
Milites etiam his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti.
Dig. 29. 1. 6
Ulpianus 5 ad sab.
Si miles unum ex fundo heredem scripserit, creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte testatus potest decedere, pro parte intestatus.
Dig. 29. 1. 7
Ulpianus 9 ad sab.
Qui iure militari testatur etsi ignoraverit praegnatem uxorem vel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut vellet quisquis sibi nascetur exheredem esse, testamentum non rumpitur.
Dig. 29. 1. 8
Marcellus 10 Dig.
Idem est et si adrogaverit filium neposve successerit in locum filii.
Dig. 29. 1. 9pr.
Ulpianus 9 ad sab.
Idemque erit dicendum et si nato filio vivo se maluit eodem testamento durante decedere: nam videtur iure militari refecisse testamentum:
Dig. 29. 1. 9. 1
Ulpianus 9 ad sab.
Ut est rescriptum a divo pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet valere, si hoc maluit miles.
Dig. 29. 1. 10
Ulpianus 11 ad sab.
Facere testamentum hostium potitus nec iure militari potest.
Dig. 29. 1. 11pr.
Ulpianus 45 ad ed.
Ex militari delicto capite damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure militari an iure communi, quaeritur. magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari ei testandum. quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit.
Dig. 29. 1. 11. 1
Ulpianus 45 ad ed.
Si miles incertus, an sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut valeat: nam et si incertus, an pater suus vivat, testamentum fecerit, testamentum eius valebit.
Dig. 29. 1. 11. 2
Ulpianus 45 ad ed.