Latin · ~7 min
Lines 1.307-1.330
Justinian, Liber XXIX 1.307-330
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 6. 6
Ulpianus 6 ad sab.
Sed si quis heres institutus adoptetur a filio exheredato, necessarium eum non facit, sed iuberi debet, ut adeat, quoniam mortis tempore in potestate non fuerit: nam per eum quis existere necessarius non potest qui ipse non esset exstaturus.
Dig. 29. 2. 6. 7
Ulpianus 6 ad sab.
Celsus libro quinto decimo digestorum scripsit eum, qui metu verborum vel aliquo timore coactus fallens adierit hereditatem, sive liber sit, heredem non fieri placet, sive servus sit, dominum heredem non facere.
Dig. 29. 2. 7pr.
Paulus 1 ad sab.
Si quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: "si mihi titius iste filius familias heres non erit, sempronius heres esto" filio adeunte iussu patris substitutus excluditur.
Dig. 29. 2. 7. 1
Paulus 1 ad sab.
Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti abstinere se avi hereditate, quia et patri eius idem tribueretur.
Dig. 29. 2. 7. 2
Paulus 1 ad sab.
In omni successione qui ei heres exstitit, qui titio heres fuit, titio quoque heres videtur esse nec potest titii omittere hereditatem.
Dig. 29. 2. 8pr.
Ulpianus 7 ad sab.
More nostrae civitatis neque pupillus neque pupilla sine tutoris auctoritate obligari possunt: hereditas autem quin obliget nos aeri alieno, etiam si non sit solvendo, plus quam manifestum est. de ea autem hereditate loquimur, in qua non succedunt huiusmodi personae quasi necessariae.
Dig. 29. 2. 8. 1
Ulpianus 7 ad sab.
Impubes qui in alterius potestate est si iussu eius adierit hereditatem, licet consilii capax non fuerit, ei adquirit hereditatem.
Dig. 29. 2. 9
Paulus 2 ad sab.
Pupillus si fari possit, licet huius aetatis sit, ut causam adquirendae hereditatis non intellegat, quamvis non videatur scire huiusmodi aetatis puer (neque enim scire neque decernere talis aetas potest, non magis quam furiosus), tamen cum tutoris auctoritate hereditatem adquirere potest: hoc enim favorabiliter eis praestatur.