Latin · ~8 min
Lines 1.1280-1.1301
Justinian, Liber XXVI 1.1280-1301
Not analysed yet
Dig. 26. 8. 19
Paulus 9 resp.
Curatorem etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse.
Dig. 26. 8. 20
Scaevola 10 Dig.
Inter pupillos paternae hereditatis divisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento divisionis: quaesitum est, an ei stari oporteret. respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum esse divisioni, quod non adsignasset.
Dig. 26. 8. 21
Scaevola 26 Dig.
Defendente tutore pupillus condemnatus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem caesaris infra scripta. priscus procurator caesaris dixit: "faciat iudicata". novellius curator dixit: "abstineo pupillum". priscus procurator caesaris dixit: "responsum habes: scis, quid agere debeas". quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis patris abstentus sit. respondit proponi abstentum.
Dig. 26. 8. 22
Labeo 5 pith.
Si quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest.
Dig. 26. 9. 0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Dig. 26. 9. 1
Pomponius 29 ad sab.
Ob dolum malum vel culpam tutoris aristo ait pupillum possessorem condemnandum, sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus servare possit.
Dig. 26. 9. 2
Ulpianus 1 opin.
Si tutor vel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit vel praedia in nomen suum emerit, utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem vindicandam vel mutuam pecuniam exigendam.
Dig. 26. 9. 3
Papinianus 20 quaest.
Dolus tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem vulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc verum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. quare merito sabinus tributoria actione pupillum conveniendum ex dolo tutoris existimavit, scilicet si per iniquam distributionem pupilli rationibus favit. quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum probetur.