Latin · ~8 min
Lines 1.242-1.268
Justinian, Liber XXVI 1.242-268
Not analysed yet
Dig. 26. 2. 18
Callistratus 3 ed. monit.
Quod si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur.
Dig. 26. 2. 19pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Si nemo tutorum provocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores, aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
Dig. 26. 2. 19. 1
Ulpianus 35 ad ed.
Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam divorum fratrum significari. ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamvis verba edicti ad testamentarios pertineant.
Dig. 26. 2. 19. 2
Ulpianus 35 ad ed.
Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen adversus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio. sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione veniet.
Dig. 26. 2. 20pr.
Paulus 38 ad ed.
Tutor incertus dari non potest.
Dig. 26. 2. 20. 1
Paulus 38 ad ed.
Testamento quemlibet possumus tutorem dare, sive is praetor sive consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
Dig. 26. 2. 21
Paulus 8 brev.
Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est.
Dig. 26. 2. 22
Ulpianus 45 ad ed.
Si quis tutorem dederit filio suo servum, quem putabat liberum esse, cum esset servus, is neque liber neque tutor erit.
Dig. 26. 2. 23pr.
Africanus 8 quaest.
Tutor ita recte non datur: "illi aut illi filiis meis, utri eorum volet, titius tutor esto"; quid enim dicemus, si titius constituere nolit, utri ex filiis tutor esse velit?