Latin · ~8 min
Lines 1.972-1.990
Justinian, Liber XXVI 1.972-990
Not analysed yet
Inde descendit quaestio, quae volgo circa filium familias tractata est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio perseveravit. et secundum sabini et cassii sententiam eveniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in solidum conveniri possit, de praeterito autem, sive peculium non sit ademptum sive ademptum sit, in id quod facere possit. quod si superioris temporis nomine patrem de peculio pupillus convenire maluerit (annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit.
Dig. 26. 7. 38pr.
Papinianus 12 quaest.
Si plures tutelam non administraverint et omnes solvendo sint, utrum, quia nullae partes administrationis inveniuntur, electioni locus erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi societatem? quod magis ratio suadet.
Dig. 26. 7. 38. 1
Papinianus 12 quaest.
Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri, nec inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum dederit.
Dig. 26. 7. 38. 2
Papinianus 12 quaest.
Unde quaerendum est, an actiones pupillus ei, qui solus convenitur, in alterum pro parte scilicet praestare debeat. sed cum propria cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari ?
Dig. 26. 7. 39pr.
Papinianus 5 resp.
Tutores, qui post finem tutelae per errorem officii durantes rerum administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, quae post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non erunt, cum actionem inferre non potuerunt.
Dig. 26. 7. 39. 1
Papinianus 5 resp.
Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se per errorem immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri temporis ille, qui postea nihil gessit, non praestabit.
Dig. 26. 7. 39. 2
Papinianus 5 resp.
Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus secundum patris voluntatem immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui consultius petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis vel culpae causa condemnetur. non idem servatur, si quis ultro negotium alienum gesserit, cum satis abundeque sufficiat vel in una specie per amici laborem domino consuli.