Latin · ~8 min
Lines 1.976-1.1002
Justinian, Liber XXVII 1.976-1002
Not analysed yet
Dig. 27. 7. 1. 1
Pomponius 17 ad sab.
Quod penes tutorem fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur.
Dig. 27. 7. 2
Ulpianus 39 ad sab.
Postulare tutorem videtur et qui per alium postulat: item nominare et qui per alium hoc idem facit.
Dig. 27. 7. 3
Ulpianus 35 ad ed.
Etiam fideiussorem et heredes fideiussoris ad rationem eandem usurarum revocandos esse constat, ad quam et tutor revocatur.
Dig. 27. 7. 4pr.
Ulpianus 36 ad ed.
Cum ostendimus heredem quoque tutelae iudicio posse conveniri, videndum, an etiam proprius eius dolus vel propria administratio veniat in iudicium. et exstat servii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseveraverit aut in arca tutoris pupilli pecuniam invenerit et consumpserit vel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur adversus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio.
Dig. 27. 7. 4. 1
Ulpianus 36 ad ed.
Neglegentia plane propria heredi non imputabitur.
Dig. 27. 7. 4. 2
Ulpianus 36 ad ed.
Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitavit, praestare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex bono et aequo constitui ab iudice oportet.
Dig. 27. 7. 4. 3
Ulpianus 36 ad ed.
Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset. eadem causa videtur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmaverint, fideiussorum vicem sustinent.
Dig. 27. 7. 5
Paulus 38 ad ed.
Si cum fideiussoribus tutoris ex stipulatione rem salvam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor.
Dig. 27. 7. 6
Papinianus 2 resp.
Pupillus contra tutores eorumque fideiussores iudicem accepit: iudice defuncto, priusquam ad eum iretur, contra solos fideiussores alter iudex datus est. officio cognoscentis conveniet, si tutores solvendo sint et administratio non dispar, sed communis fuit, portionum virilium admittere rationem ex persona tutorum.