Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.31
Justinian, Liber XXVIII 1.1-31
Not analysed yet
LIBER DUODETRICESIMUS
Dig. 28. 1. 0. Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Dig. 28. 2. 0. De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Dig. 28. 3. 0. De iniusto rupto irrito facto testamento.
Dig. 28. 4. 0. De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Dig. 28. 5. 0. De heredibus instituendis.
Dig. 28. 6. 0. De vulgari et pupillari substitutione.
Dig. 28. 7. 0. De condicionibus institutionum.
Dig. 28. 8. 0. De iure deliberandi.
Dig. 28. 1. 0. Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Dig. 28. 1. 1
Modestinus 2 pand.
Testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri velit.
Dig. 28. 1. 2
Labeo 1 post. a iav. epit.
In eo qui testatur eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est.
Dig. 28. 1. 3
Papinianus 14 quaest.
Testamenti factio non privati, sed publici iuris est.
Dig. 28. 1. 4
Gaius 2 inst.
Si quaeramus, an valeat testamentum, in primis animadvertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testamenti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris civilis testatus sit.
Dig. 28. 1. 5
Ulpianus 6 ad sab.
A qua aetate testamentum vel masculi vel feminae facere possunt, videamus. verius est in masculis quidem quartum decimum annum spectandum, in feminis vero duodecimum completum. utrum autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse? propone aliquem kalendis ianuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quarto decimo anno: an valeat testamentum? dico valere. plus arbitror, etiamsi pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, valere testamentum: iam enim complesse videtur annum quartum decimum, ut marciano videtur.
Dig. 28. 1. 6pr.
Gaius 17 ad ed. provinc.
Qui in potestate parentis est, testamenti faciendi ius non habet, adeo ut, quamvis pater ei permittat, nihilo magis tamen iure testari possit.
Dig. 28. 1. 6. 1
Gaius 17 ad ed. provinc.
Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post testamentum factum valetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilo minus permanet testamentum.