Latin · ~8 min
Lines 1.1134-1.1148
Justinian, Liber XXVIII 1.1134-1148
Not analysed yet
Dig. 28. 5. 87. 1
Maecenatus 7 fideic.
Non ab re autem hoc loco velut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis "si voluerint heredes esse" non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt. sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.
Dig. 28. 5. 88
Hermogenianus 3 iuris epit.
Ex unciis sex primo herede instituto, secundo ex octo, si tertius ex residua parte vel nulla portionis facta mentione heres instituatur, quinque uncias hereditatis tertius habebit: in viginti quattuor etenim partes hereditate distributa tertio ratio calculi veluti ex decem partibus instituto quinque uncias adsignabit.
Dig. 28. 5. 89
Gaius l. S. de cas.
Ei qui solvendo non est aliquo casu evenit, ut et servus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: veluti si servo cum libertate herede instituto ita adiectum sit: "si mihi stichus heres erit, tunc titius quoque heres esto": nam titius, antequam stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse non potest, cum autem semel heres exstiterit servus, non potest adiectus efficere, ut qui semel heres exstitit desinat heres esse.
Dig. 28. 5. 90
Paulus 2 manual.
Si socius heres institutus sit ex asse et servo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. plane sub condicione ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio servo ab herede recte sub condicione legatur. quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit.
Dig. 28. 5. 91
Tryphonus 21 disp.
Testamento domini servus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decrevit. etsi postea condicio testamenti exstiterit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius domino heres: licet autem ei volenti adire.