Latin · ~8 min
Lines 1.1299-1.1313
Justinian, Liber XXVIII 1.1299-1313
Not analysed yet
Dig. 28. 6. 25
Iulianus 24 Dig.
Si pater impuberes ^impuberes^ filios invicem substituerit et ei, qui novissimus mortuus fuerit, titium, respondendum est solos fratres bonorum possessionem accepturos et quodammodo duos gradus huius institutionis factos, ut primo fratres invicem substituerentur, si illi non essent, tunc titius vocaretur.
Dig. 28. 6. 26
Iulianus 29 Dig.
Si pater filium impuberem heredem scripserit et ei substituerit, si quis sibi post mortem natus erit, deinde vivo fratre postumus natus fuerit, testamentum rumpetur: post mortem autem fratris vivo patre natus solus heres patri suo existet.
Dig. 28. 6. 27
Iulianus 30 Dig.
Si titius coheredi suo substitutus fuerit, deinde ei sempronius, verius puto in utramque partem sempronium substitutum esse.
Dig. 28. 6. 28
Iulianus 62 Dig.
Lex cornelia, quae testamenta eorum qui in hostium potestate decesserunt confirmat, non solum ad hereditatem ipsorum qui testamenta fecerunt pertinet, sed ad omnes hereditates, quae ad quemque ex eorum testamento pertinere potuissent, si in hostium potestatem non pervenissent. quapropter cum pater in hostium potestate decessit filio impubere relicto in civitate et is intra tempus pubertatis decesserit, hereditas ad substitutum pertinet, perinde ac si pater in hostium potestatem non pervenisset. sed si pater in civitate decessit, filius impubes apud hostes, si quidem mortuo patre filius in hostium potestatem pervenerit, non incommode dicitur hereditatem eius ex ea lege ad substitutos pertinere: si vero vivo patre filius in hostium potestatem pervenerit, non existimo legi corneliae locum esse, quia non efficitur per eam, ut is, qui nulla bona in civitate reliquit, heredes habeat. quare etiam si pubes filius vivo patre captus fuerit, deinde mortuo in civitate patre in hostium potestate decesserit, patris hereditas ex lege duodecim tabularum, non filii ex lege cornelia ad adgnatum proximum pertinet.
Dig. 28. 6. 29
Scaevola 15 quaest.
Si pater captus sit ab hostibus, mox filius et ibi ambo decedant, quamvis prior pater decedat, lex cornelia ad pupilli substitutionem non pertinebit, nisi reversus in civitate impubes decedat, quoniam et si ambo in civitate decessissent, veniret substitutus.