Latin · ~7 min
Lines 1.249-1.263
Justinian, Liber XXVIII 1.249-263
Not analysed yet
Dig. 28. 2. 9. 2
Paulus 1 ad sab.
Si filium exheredavero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero et supervixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum iulianus et pomponius et Marcellus aiunt. diversumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente avo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit. sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam haec verba "si intestato moritur" ad id tempus referuntur, quo testamentum destituitur, non quo moritur.
Dig. 28. 2. 9. 3
Paulus 1 ad sab.
Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem instituero, non putat rumpi testamentum pomponius.
Dig. 28. 2. 9. 4
Paulus 1 ad sab.
Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem.
Dig. 28. 2. 10
Pomponius 1 ad sab.
Commodissime is qui nondum natus est ita heres instituitur: "sive vivo me sive mortuo natus fuerit, heres esto", aut etiam pure neutrius temporis habita mentione. si alteruter casus omissus fuerit, eo casu qui omissus sit natus rumpit testamentum, quia hic filius nec sub condicione quidem scriptus heres intellegitur, qui in hunc casum nascitur, qui non est testamento adprehensus.
Dig. 28. 2. 11
Paulus 2 ad sab.
In suis heredibus evidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla videatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam vivo patre quodammodo domini existimantur. unde etiam filius familias appellatur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit. itaque post mortem patris non hereditatem percipere videntur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur. hac ex causa licet non sint heredes instituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat.