Latin · ~9 min
Lines 1.421-1.441
Justinian, Liber XXVIII 1.421-441
Not analysed yet
Dig. 28. 3. 3. 2
Ulpianus 3 ad sab.
Unde etiam ante heredis institutionem vel inter medias heredum institutiones vel inter gradus exheredari possunt: nam divus marcus decrevit idem in postumo quod in filio servandum, nec ratio diversitatis reddi potest.
Dig. 28. 3. 3. 3
Ulpianus 3 ad sab.
Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inveniant se exheredatos.
Dig. 28. 3. 3. 4
Ulpianus 3 ad sab.
Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, sive post mortem testatoris nascatur sive vivo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum.
Dig. 28. 3. 3. 5
Ulpianus 3 ad sab.
Nominatim autem exheredatus postumus videtur, sive ita dixerit: "quicumque mihi nasceretur", sive ita: "ex seia", sive ita: "venter exheres esto". sed et si dixerit: "postumus exheres esto", natus vel post mortem vel vivo testatore non rumpet.
Dig. 28. 3. 3. 6
Ulpianus 3 ad sab.
Licet autem postumus praeteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum evenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus valet, secundus ruptus est.
Dig. 28. 3. 4
Ulpianus 4 disp.
Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest.
Dig. 28. 3. 5
Ulpianus 3 ad sab.
Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamvis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur valere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis vixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet.