Latin · ~7 min
Lines 1.615-1.631
Justinian, Liber XXVIII 1.615-631
Not analysed yet
Dig. 28. 5. 4. 1
Ulpianus 4 ad sab.
Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et haec "si alexandriam pervenerit" non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario alexandriae agit, fuit imposita: potest et haec "si decem titio dederit" esse in difficili, si titius peregrinetur longinquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est.
Dig. 28. 5. 4. 2
Ulpianus 4 ad sab.
Sed et si filio sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus sive extraneus, puto vivo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem vero exstaturum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alias ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exheredatione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit.
Dig. 28. 5. 5
Marcellus not. ad iul. 29 Dig.
Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo vitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, veluti "si alexandriam pervenerit, heres esto": quod si etiam novissimo tempore impleri potest, veluti "si decem titio dederit, heres esto", contra puto.
Dig. 28. 5. 6pr.
Ulpianus 4 ad sab.
Sed si condicioni dies sit adiectus, ut puta: "si capitolium intra dies triginta ascenderit", tantundem potest dici: ut, si non paruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae iuliani et nostrae.
Dig. 28. 5. 6. 1
Ulpianus 4 ad sab.
Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege vellea ^vellaea^ instituti non rumpunt testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem.
Dig. 28. 5. 6. 2
Ulpianus 4 ad sab.