Latin · ~10 min
Lines 1.894-1.917
Justinian, Liber XXVIII 1.894-917
Not analysed yet
Dig. 28. 5. 38. 1
Iulianus 30 Dig.
Servus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit.
Dig. 28. 5. 38. 2
Iulianus 30 Dig.
Si quis servum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque vendidisset pendente condicione, iussu emptoris servus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet.
Dig. 28. 5. 38. 3
Iulianus 30 Dig.
Quod si post defectam condicionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris hereditatem adire, quia eo tempore ad eum pervenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat.
Dig. 28. 5. 38. 4
Iulianus 30 Dig.
Igitur cum servus sub condicione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus vel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamvis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si vero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit.
Dig. 28. 5. 38. 5
Iulianus 30 Dig.
Cum venditor servum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi servi necesse habet, quia lucrum facere eius servi iure quem vendidit non debet. plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua servus coheredem habuerit,
Dig. 28. 5. 39
Marcianus 2 reg.
Id est partem dimidiam servi et quartam hereditatis.
Dig. 28. 5. 40
Marcellus not. ad iul. 30 Dig.
Immo et id debet praestari, quod consequi venditor non potuisset, si prius, quam adiret servus partem hereditatis, is traditus esset: quod est verum.
Dig. 28. 5. 41
Iulianus 30 Dig.
Si pater familias titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, sempronium substituerit, deinde titius, quia servus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici sempronium in partem hereditatis admitti. nam qui scit aliquem servum esse et eum heredem scribit et ita substituit: "si stichus heres non erit, semprionius heres esto", intellegitur tale quod dicere: "si stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit". at qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone "si heres non erit" nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem vel sibi non adquisierit vel mutata condicione alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in servitutem deducti fuerint. igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus dividatur: