Latin · ~7 min
1.1150 to 1.1166
Justinian, Liber XXX 1.1150-1166
Not analysed yet
Dig. 30. 123. 1 Marcellus l. S. resp. In testamento ita scriptum est: "gaio seio illud et illud heres meus dato. et te rogo, sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla mora ei redderes ipse". quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, cui restitui vellet, testamento non significaverit. Marcellus respondit: si in fraudem legum tacitam fidem seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his verbis pater familias cum eo locutus esset: non enim ideo circumvenisse minus leges existimandus est, cum perinde incertum sit cui prospectum voluerit. Dig. 30. 124 Nerva 5 membr. Si heredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt, propius est, ut viriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, hereditarias partes debituri essent. Dig. 30. 125 Rutilius l. S. ad l. falcid. Si heres centum praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur. Dig. 30. 126pr. Paulus l. S. de secundis tabulis. Ab exheredati substituto inutiliter legatum datur. ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissent. sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium pervenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum possessionem filius habuit, a patre accepisset. Dig. 30. 126. 1 Paulus l. S. de secundis tabulis. Cum a postumo ita legetur "si heres erit" et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si viveret, debiturus erat. Dig. 30. 127 Paulus l. S. de iure codicill.