Latin · ~8 min
1.367 to 1.396
Justinian, Liber XXX 1.367-396
Not analysed yet
Dig. 30. 43. 2 Ulpianus 21 ad sab. Legatum in aliena voluntate poni potest, in heredis non potest. Dig. 30. 43. 3 Ulpianus 21 ad sab. Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem vinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit. Dig. 30. 44pr. Ulpianus 22 ad sab. Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse. Dig. 30. 44. 1 Ulpianus 22 ad sab. Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis. Dig. 30. 44. 2 Ulpianus 22 ad sab. Si pocula quis legavit et massa facta est vel contra, item si lana legetur et vestimentum ex ea fiat, iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem. Dig. 30. 44. 3 Ulpianus 22 ad sab. Sed et si lancem legavit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet voluntate. Dig. 30. 44. 4 Ulpianus 22 ad sab. Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem. Dig. 30. 44. 5 Ulpianus 22 ad sab. Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur. Dig. 30. 44. 6 Ulpianus 22 ad sab. Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur. Dig. 30. 44. 7 Ulpianus 22 ad sab. Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus.