Latin · ~8 min
1.1 to 1.30
Justinian, Liber XXXI 1.1-30
Not analysed yet
LIBER UN-ET-TRICESIMUS Dig. 31. 0. De legatis et fideicommissis. Dig. 31. 0. De legatis et fideicommissis. Dig. 31. 1pr. Ulpianus 9 ad sab. In arbitrium alterius conferri legatum veluti condicio potest: quid enim interest, "si titius in capitolium ascenderit" mihi legetur an "si voluerit?" Dig. 31. 1. 1 Ulpianus 9 ad sab. Sed cum ita legatum sit pupillo sive pupillae "arbitrio tutorum", neque condicio inest legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius arbitrium collatum pro viri boni arbitrio accipi. quae enim mora est in boni viri arbitrio, quod iniectum legato velut certam quantitatem exprimit, pro viribus videlicet patrimonii? Dig. 31. 2 Paulus 75 ad ed. Quotiens nominatim plures res in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut argentum aut peculium aut instrumentum legatum sit, unum legatum est. Dig. 31. 3 Paulus 4 ad plaut. Si ita legetur: "heres dare damnas esto, si in capitolium non ascenderit", utile legatum est, quamvis in potestate eius sit ascendere vel non ascendere. Dig. 31. 4 Paulus 8 ad plaut. Neminem eiusdem rei legatae sibi partem velle, partem nolle verius est. Dig. 31. 5 Paulus 7 quaest. Sed duobus legatis relictis unum quidem repudiare, alterum vero amplecti posse respondetur. Dig. 31. 5. 1 Paulus 7 quaest. Sed si unum ex legatis onus habet, et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem et stichus legatus est, rogatum servum manumittere: si falcidia locum habet, ex decem utriusque legati quarta deducetur. igitur repudiato servo non evitabitur onus deductionis, sed legatarius ex pecunia duas quartas relinquet. Dig. 31. 6 Paulus l. S. ad l. falcid. Grege autem legato non potest quaedam sperni, quaedam vindicari, quia non plura, sed unum legatum est. idemque dicemus peculio legato aut veste aut argento et similibus. Dig. 31. 7 Paulus 8 ad plaut. Si titio et ei qui capere non potest decem legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus capere non potest, quinque sola titio dantur.