Latin · ~9 min
1.237 to 1.252
Justinian, Liber XXXI 1.237-252
Not analysed yet
Si ita sit scriptum: "filiabus meis centum aureos do", an et masculini generis et feminini liberis legatum videatur? nam si ita scriptum esset: "filiis meis hosce tutores do", responsum est etiam filiabus tutores datos esse. quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est feminino vocabulo etiam masculos contineri. Dig. 31. 45. 1 Pomponius 8 ad q. muc. Si sub condicione vel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem vel diem certum repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies veniet vel condicio exsistat ^existat^. Dig. 31. 45. 2 Pomponius 8 ad q. muc. Si pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, videtur de aliis nuptiis sensisse. Dig. 31. 46 Proculus 5 epist. Si scripsisset qui legabat: "quidquid mihi lucium titium dare facere oportet, sempronio lego" nec adiecit "praesens in diemve", non dubitarem, quantum ad verborum significationem attineret, quin ea pecunia comprehensa non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum venisset. adiciendo autem haec verba "praesens in diemve" aperte mihi videtur ostendisse eam quoque pecuniam legare voluisse. Dig. 31. 47 Proculus 6 epist. Sempronius proculus nepoti suo salutem. binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptae (ut volgo fieri solet) eiusdem patris familias proferuntur: in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati sunt titio: quaeris, utrum ^centum^ et quinquaginta aureos an centum dumtaxat habiturus sit. proculus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum est ideoque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodo quinquaginta aurei. Dig. 31. 48pr. Proculus 8 epist. Licinnius lucusta proculo suo salutem. cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea mancipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. proculus lucustae suo salutem. si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur.