Latin · ~7 min
1.337 to 1.354
Justinian, Liber XXXI 1.337-354
Not analysed yet
Dig. 31. 65pr. Papinianus 16 quaest. Peculium legatum augeri et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant. idem in familia erit, sive universam familiam suam sive certam (veluti urbanam aut rusticam) legaverit ac postea servorum officia vel ministeria mutaverit. eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis. Dig. 31. 65. 1 Papinianus 16 quaest. Quadrigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium pertinebit. Dig. 31. 65. 2 Papinianus 16 quaest. Titio stichus legatus post mortem titii libertatem accepit: et legatum adita hereditate et libertas post mortem titii competit. idemque est et si moriente titio liber esse iussus est. Dig. 31. 65. 3 Papinianus 16 quaest. Si tamen titio ex parte herede instituto servus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus sit, sive adierit hereditatem titius sive non adierit post cuius mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit. Dig. 31. 66pr. Papinianus 17 quaest. Maevius fundum mihi ac titio sub condicione legavit, heres autem eius eundem sub eadem condicione mihi legavit. verendum esse iulianus ait, ne existente condicione pars eadem ex utroque testamento mihi debeatur. voluntatis tamen quaestio erit: nam incredibile videtur id egisse heredem, ut eadem portio bis eidem debeatur, sed verisimile est de altera parte eum cogitasse. sane constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum corpus non onerare heredem, ad unum testamentum pertinet. debitor autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si plus sit in specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod emolumentum legati futurum est? Dig. 31. 66. 1 Papinianus 17 quaest. Duorum testamentis pars fundi, quae maevii est, titio legata est: non ineleganter probatum est ab uno herede soluta parte fundi, quae maevii fuit, ex alio testamento liberationem optingere, neque postea parte alienata revocari actionem semel extinctam.