Latin · ~8 min
Lines 1.1061-1.1075
Justinian, Liber XXXIII 1.1061-1075
Not analysed yet
Dig. 33. 8. 8. 7
Ulpianus 25 ad sab.
Interdum etsi non sit legatum peculium, velut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi specie: quidam servo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus centum intulisset. imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium quidem non nisi legatum deberi: "verum", inquit, "si condicionibus praescriptis paruit servus, testatorem voluisse eum retinere peculium interpretamur": videlicet ex eo, quod ex peculio eum iusserat centum inferre.
Dig. 33. 8. 8. 8
Ulpianus 25 ad sab.
Utrum autem id demum peculium accipimus, quod mortis tempore fuit, an vero et quod postea accessit applicamus vel quod decessit detrahimus? et iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi servo legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: si vero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum perveniant, ut puta partus ancillarum vel fetus pecorum: quod autem ex operis suis vel ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur. hoc utrumque iulianus secundum voluntatem testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, verisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere voluisse, cui patrimonium manumisso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse appareat, idem dicas.
Dig. 33. 8. 9pr.
Paulus 4 ad sab.
Id quod servo, qui in ipsius peculio est, debetur, non deducitur ex legato peculio, quamvis conservus eius sit.
Dig. 33. 8. 9. 1
Paulus 4 ad sab.
Si conservum suum vulneraverit servus et viliorem fecerit, Marcellus non esse dubitandum deduci ex peculio, quod domino interesset (nam quid interest, conservum vulneret an scindat aliquid vel frangat an subripiat? quo casu sine dubio minuitur peculium), sed non ultra simplum.
Dig. 33. 8. 9. 2
Paulus 4 ad sab.
Sed si se vulneravit vel etiam occidit, nihil est deducendum hoc nomine: alioquin dicemus et si fugerit, deducendum id, quanto vilior sit factus propter fugam.