Latin · ~8 min
Lines 1.145-1.166
Justinian, Liber XXXIII 1.145-166
Not analysed yet
Dig. 33. 1. 25
Valens 2 fideic.
Filio familias, quoad in potestate patris sit, in annos singulos dena dari possunt.
Dig. 33. 2. 0. De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum vel fideicommissum datis.
Dig. 33. 2. 1
Paulus 3 ad sab.
Nec usus nec usus fructus itineris actus viae aquaeductus ^aequaeductus^ legari potest, quia servitus servitutis esse non potest: nec erit utile ex senatus consulto, quo cavetur, ut omnium quae in bonis sint usus fructus legari possit, quia id neque ex bonis neque extra bona sit. sed incerti actio erit cum herede, ut legatario, quamdiu vixerit, eundi agendi ducendi facultatem praestet aut ea servitus constituatur sub hac cautione, ut, si decesserit legatarius vel capite deminutus ex magna causa fuerit, restituatur.
Dig. 33. 2. 2
Papinianus 17 quaest.
Hominis operae legatae capitis deminutione vel non utendo non amittuntur. et quoniam ex operis mercedem percipere legatarius potest, etiam operas eius ipse locare poterit, quas si prohibeat heres capi, tenebitur. idem est et si servus se locaverit. et quia legatarius fructuarius non est, ad heredem suum operarum legatum transmittit: sed servo usu capto legatum perit.
Dig. 33. 2. 3
Paulus 3 ad sab.
Hominis quoque liberi operae legari possunt, sicut locari et in stipulationem deduci.
Dig. 33. 2. 4
Ulpianus 18 ad sab.
Si pure proprietas legata erit, ea ad legatarium perveniet, quamvis fructuarius heres sit institutus.
Dig. 33. 2. 5
Paulus 3 ad sab.
Usum fructum "cum moriar" inutiliter stipulor: idem est in legato, quia et constitutus usus fructus morte intercidere solet.
Dig. 33. 2. 6
Pomponius 15 ad sab.
Si usus fructus mihi in biennium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur (quemadmodum teneretur, si res legata in rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit.