Latin · ~8 min
Lines 1.296-1.307
Justinian, Liber XXXIII 1.296-307
Not analysed yet
Dig. 33. 2. 34. 1
Scaevola 18 Dig.
Qui semproniam ex parte decima et maeviam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum venire, sed cum sempronia et maevia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: "omnem voluntatem meam fidei heredum meorum committo". quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamvis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. respondit secundum ea quae proponerentur utiliter fideicommisso voluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur.
Dig. 33. 2. 35
Scaevola 22 Dig.
Uxori usum fructum villae legavit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec verba adiecit: "et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari volo". quaesitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an vero impleto quinquennio competat, quia "peracto quinquennio" testator proprietatem legaverat. respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
Dig. 33. 2. 36pr.
Scaevola 25 Dig.
Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent lucio titio: sed stichus testamento suo eiusdem fundi proprietatem nepotibus suis legavit et heredes stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. quaesitum est, cum nepotes legatarii ignoraverint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint. respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi adquisisse.
Dig. 33. 2. 36. 1
Scaevola 25 Dig.
Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab heredibus stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione responsum: verum si ex alia causa adquisitio cessasset, videri stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes vellet, legasse.