Latin · ~7 min
Lines 1.418-1.437
Justinian, Liber XXXIII 1.418-437
Not analysed yet
Dig. 33. 4. 6. 1
Labeo 2 post. a iav. epit.
Item ei, quae dotem nullam habebat, vir sic legaverat: "quanta pecunia dotis nomine" et reliqua, "pro ea quinquaginta heres dato". deberi ei legatum ofilius cascellius, item et servii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum legata essent. quod verum est, quia his verbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata videtur.
Dig. 33. 4. 7pr.
Papinianus 18 quaest.
Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legavit: heres patris opposita doli exceptione non ante solvere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio.
Dig. 33. 4. 7. 1
Papinianus 18 quaest.
Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier dotem suam reciperavit, frustra filius de legato aget.
Dig. 33. 4. 7. 2
Papinianus 18 quaest.
Sed si lex falcidia locum in legato dotis adversus filium exheredatum habuerit et mulier solutionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a viro, qui se defensurum promisit: sed si totam litem vir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quae iure falcidiae petenda est, adversus heredem dabitur.
Dig. 33. 4. 7. 3
Papinianus 18 quaest.
Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier divertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solvi dotem responsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matrimonio, postquam heres exstitit, admissus est.
Dig. 33. 4. 7. 4
Papinianus 18 quaest.
Si forte per errorem cautio defensionis omissa sit ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non repeteretur: cautiones enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subveniri.
Dig. 33. 4. 7. 5
Papinianus 18 quaest.