Latin · ~8 min
Lines 1.469-1.499
Justinian, Liber XXXIII 1.469-499
Not analysed yet
Dig. 33. 4. 17. 1
Scaevola 3 resp.
"titiae uxori meae, quanta pecunia ad me inve stipulationem dotis eius nomine pervenit, quae dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum aureorum". quaesitum est, an utramque summam consequi possit. respondit nihil proponi, cur non possit.
Dig. 33. 5. 0. De optione vel electione legata.
Dig. 33. 5. 1
Ulpianus 2 ad sab.
Divus pius caecilio proculo rescripsit eum, cui servorum legata sit electio, tres posse eligere.
Dig. 33. 5. 2pr.
Ulpianus 20 ad sab.
Quotiens servi electio vel optio datur, legatarius optabit quem velit:
Dig. 33. 5. 2. 1
Ulpianus 20 ad sab.
Sed et homine generaliter legato arbitrium eligendi quem acciperet ad legatarium pertinet.
Dig. 33. 5. 2. 2
Ulpianus 20 ad sab.
Data igitur optione si quis optaverit alienum servum vel hominem liberum, videndum est, an consumpserit optionem: et puto non consumi.
Dig. 33. 5. 2. 3
Ulpianus 20 ad sab.
Eum, cui centum amphorarum electio data sit, acetum eligentem non consumere optionem, si id acetum elegerit, quod vini numero pater familias non habuit:
Dig. 33. 5. 3
Ulpianus 23 ad sab.
Scilicet si ante exhibitionem, hoc est ante degustationem acetum elegerit.
Dig. 33. 5. 4
Paulus 3 ad sab.
Scyphi electione data si non omnibus scyphis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet (nisi ex his dumtaxat eligere voluisset, cum sciret et alios esse):
Dig. 33. 5. 5
Africanus 5 quaest.
Nec solum si fraude heredis, sed etiam si alia qualibet causa id evenerit.
Dig. 33. 5. 6
Pomponius 6 ad sab.
Mancipiorum electio legata est. ne venditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. quid ergo si die praeterito, sed antequam venderet heres, vindicare legatarius velit? quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex servis vel omnes manumiserit? nonne praetor eorum tuebitur libertatem? ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. idem est et si pignori aliquos ex his servis heres dederit post diem vel vendiderit.