Latin · ~8 min
Lines 1.579-1.593
Justinian, Liber XXXIII 1.579-593
Not analysed yet
Dig. 33. 6. 3. 1
Ulpianus 23 ad sab.
Si vinum legatum sit, videamus, an cum vasis debeatur. et celsus inquit vino legato, etiamsi non sit legatum cum vasis, vasa quoque legata videri, non quia pars sunt vini vasa, quemadmodum emblemata argenti (scyphorum forte vel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut voluerit accessioni esse vino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere nos amphoras mille, ad mensuram vini referentes. in doliis non puto verum, ut vino legato et dolia debeantur, maxime si depressa in cella vinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile moventur. in cuppis autem sive cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo immobiles in agro velut instrumentum agri erant. vino legato utres non debebuntur: nec culleos quidem deberi dico.
Dig. 33. 6. 4
Paulus 4 ad sab.
Cum certum pondus olei non adiecta qualitate legatur, non solet quaeri, cuius generis oleo uti solitus fuerit testator aut cuius generis oleum istius regionis homines in usu habeant: et ideo liberum est heredi, cuius vellet generis oleum legatario solvere.
Dig. 33. 6. 5
Iulianus 15 Dig.
Cum certus numerus amphorarum vini legatus esset ex eo, quod in fundo semproniano natum esset, et minus natum esset, non amplius deberi placuit et quasi taxationis vicem optinere haec verba "quod natum erit".
Dig. 33. 6. 6
Proculus 5 epist.
Cui vinum heres dare damnatus est, quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi vasorum mentio facta non est. item quamvis cum vasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse videtur, sicuti, si servos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus peculii nihil esset, legasse videretur.
Dig. 33. 6. 7pr.
Iavolenus 2 ex post. lab.
Quidam heredem damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. ofilius cascellius tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: labeo id probat idque verum est.