Latin · ~8 min
Lines 1.664-1.675
Justinian, Liber XXXIII 1.664-675
Not analysed yet
Dig. 33. 7. 5
Labeo 1 pith.
Si cui fundum et instrumentum eius legare vis, nihil interest, quomodo leges "fundum cum instrumento "an "fundum et instrumentum "an "fundum instructum ". paulus. immo contra: nam inter ea legata hoc interest, quod, si fundo alienato mortuus fuerit qui ita legavit, ex hac scriptura "fundum cum instrumento "nihil erit legatum, ex ceteris poterit instrumentum esse legatum.
Dig. 33. 7. 6
Scaevola 16 Dig.
Nepoti legaverat quae certa regione praedia habuerat ut instructa sunt, cum vino grano calendario, et adiecerat haec verba: "quidquid erit cum moriar in illa regione, et quidquid in quacumque specie erit in illa regione, vel quod meum erit". viva testatrice unus ex debitoribus condemnatus vivente testatrice satis non fecit: quaesitum est, an quod ex sententia iudicis deberetur ad nepotem pertineret. respondit nihil proponi, cur non deberetur.
Dig. 33. 7. 7
Scaevola 22 Dig.
Tabernam cum caenaculo pardulae manumisso testamento legaverat cum mercibus et instrumentis et suppellectili quae ibi esset, item horreum vinarium cum vino et vasis et instrumento et institoribus, quos secum habere consueverat. quaesitum est, cum vivo testatore insula, in qua caenaculum fuit quod ei legatum erat, exusta sit, et post biennium eodem loco constituta nova, et horreum, quod eidem legatum erat, a testatore venierit, vini autem venditio dilata sit, ut ex eo commodo venirent, an universa legata pardula consequi possit. respondit ea, in quibus voluntas mutata esset, non deberi.
Dig. 33. 7. 8pr.
Ulpianus 20 ad sab.
In instrumento fundi ea esse, quae fructus quaerendi cogendi conservandi gratia parata sunt, sabinus libris ad vitellium evidenter enumerat. quaerendi, veluti homines qui agrum colunt, et qui eos exercent praepositive sunt is, quorum in numero sunt vilici et monitores: praeterea boves domiti, et pecora stercorandi causa parata, vasaque utilia culturae, quae sunt aratra ligones sarculi falces putatoriae bidentes et si qua similia dici possunt. cogendi, quemadmodum torcularia corbes falcesque messoriae falces fenariae quali vindemiatorii exceptoriique, in quibus uvae comportantur. conservandi, quasi dolia, licet defossa non sint, et cuppae.