Latin · ~7 min
Lines 1.766-1.785
Justinian, Liber XXXIII 1.766-785
Not analysed yet
Dig. 33. 7. 12. 26
Ulpianus 20 ad sab.
Cancellos quoque instrumento contineri puto.
Dig. 33. 7. 12. 27
Ulpianus 20 ad sab.
Sed si fundus non sit cum instrumento legatus, sed ita ut instructus sit, quaesitum est, an plus contineatur, quam si cum instrumento legatus esset. et sabinus libris ad vitellium scribit fatendum esse plus esse, cum instructus fundus legetur, quam si cum instrumento: quam sententiam cottidie increscere et invalescere videmus. quanto igitur hoc legatum uberius est, videndum est. et sabinus definit et cassius apud vitellium notat: omnia quae eo collocata sunt, ut instructior esset pater familias, instructo, inquit, continebuntur, id est quae ibi habuit, ut instructior esset. hoc ergo legato non agri instrumentum, sed proprium suum instrumentum reliquisse videtur.
Dig. 33. 7. 12. 28
Ulpianus 20 ad sab.
Proinde si fundus sit instructus legatus, et suppellex continebitur, quae illic fuit usus ipsius gratia, et vestis non solum stragula, sed et qua ibi uti solebat: mensae quoque eboreae vel si quae aliae, item vitrea et aurum et argentum: vina quoque, si qua ibi fuerint usus ipsius causa, continentur, et si quid aliud utensilium.
Dig. 33. 7. 12. 29
Ulpianus 20 ad sab.
Sed si qua eo congesserat non usus ipsius causa, sed custodiae gratia, non continebuntur: vina etiam, quae in apothecis sunt, non cedent: et hoc iure utimur, ut quae ibi pater familias quasi in horreo habuit, haec non contineantur.
Dig. 33. 7. 12. 30
Ulpianus 20 ad sab.
Celsus quoque libro nono decimo digestorum scribit fructus ibi repositos, ut venirent vel in alium usum quam fundi converterentur, instructo fundo non contineri.
Dig. 33. 7. 12. 31
Ulpianus 20 ad sab.
Idem celsus eodem libro ait etiam suppellecticarios et ceteros hoc genus servos contineri, id est ministeria, quibus instructus erat in eo fundo (extra ea quae libertatem acceperunt), et qui rure morari solebant.
Dig. 33. 7. 12. 32
Ulpianus 20 ad sab.