Latin · ~8 min
Lines 1.814-1.828
Justinian, Liber XXXIII 1.814-828
Not analysed yet
Dig. 33. 7. 12. 42
Ulpianus 20 ad sab.
Idem respondit domo ita, ut instructa est, cum omni iure suo legata urbanam familiam, item artifices, quorum operae ceteris quoque praediis exhibebantur, legato non contineri: ostiarii autem, inquit, vel topiarii diaetarii aquarii domui tantum deservientes continebuntur. sed quod de artificibus ait, falsum est, si eius domus causa parati sunt, licet aliis quoque praediis commodabantur.
Dig. 33. 7. 12. 43
Ulpianus 20 ad sab.
Idem respondit domo instructa legata mensas eboreas et libros non contineri: sed et hoc falsum est: nam omne, quidquid in domo fuit, quo instructior ibi esset pater familias, continebitur, suppellectilem autem patris familiae instrumentum esse nemo dubitat. denique neratius libro quarto epistularum Marcello fratri suo respondit et vestem domus instructae legato contineri: maxime, inquit, in proposita specie: proponebatur enim, qui legaverat, argentum et rationes excepisse: nam qui haec, inquit, excepit, non potest non videri de ceteris rebus, quae in ea essent, sensisse. sed et ipse papinianus eodem libro responsorum ait patrem mercatorem ac faeneratorem, qui duos filios totidemque filias heredes instituerat, ita legasse: "filiis maribus domum meam instructam do lego darique iubeo", merces et pignora an contineantur, quaeri posse: sed facilem iudici voluntatis coniecturam fore ceteris patris facultatibus examinatis.
Dig. 33. 7. 12. 44
Ulpianus 20 ad sab.
Celsus scribit servis qui in fundo morarentur legatis, vicarios eorum non contineri, nisi appareat et de vicariis eum sensisse.
Dig. 33. 7. 12. 45
Ulpianus 20 ad sab.
Papinianus quoque libro septimo responsorum uxori, cui vir omnia, quae in domo erant, ab herede filia praestari voluit, cautiones debitorum emptionesque servorum non videri legatas respondit, nisi, inquit, ex alia parte et de servis eum cogitasse apparuerit, scilicet ut eorum servorum ei legasse videatur emptiones, quos et ipsos voluit ad eam pertinere.
Dig. 33. 7. 12. 46
Ulpianus 20 ad sab.
Si quis fundum ita ut instructus est legaverit et adiecerit cum supellectili vel mancipiis vel una aliqua re, quae nominatim expressa non erat, utrum minuit legatum adiciendo speciem an vero non, quaeritur. et papinianus respondit non videri minutum, sed potius ex abundanti adiectum.