Latin · ~8 min
Lines 1.82-1.99
Justinian, Liber XXXIII 1.82-99
Not analysed yet
Dig. 33. 1. 14
Ulpianus 2 fideic.
Si cui annuum fuerit relictum sine adiectione summae, nihil videri huic adscriptum mela ait: sed est verior nervae sententia, quod testator praestare solitus fuerat, id videri relictum: si minus, ex dignitate personae statui oportebit.
Dig. 33. 1. 15
Valens 7 fideic.
Iavolenus eum, qui rogatus post decem annos restituere pecuniam ante diem restituerat, respondit, si propter capientis personam, quod rem familiarem tueri non posset, in diem fideicommissum relictum probetur et perdituro ei id heres ante diem restituisset, nullo modo liberatum esse: quod si tempus heredis causa prorogatum esset, ut commodum medii temporis ipse sentiret, liberatum eum intellegi: nam et plus eum praestitisse quam debuisset.
Dig. 33. 1. 16
Paulus 3 ad ner.
Servus post decem annos liber esse iussus est legatumque ei ex die mortis domini in annos singulos relictum est. eorum quidem annorum, quibus iam liber erit, legatum debebitur: interim autem heres ei alimenta praestare compellitur.
Dig. 33. 1. 17pr.
Labeo 2 post. a iav. epit.
Legatum ita est: "attiae, donec nubat, quinquaginta damnas esto heres meus dare" neque adscriptum est "in annos singulos". labeo trebatius praesens legatum deberi putat, sed rectius dicetur id legatum in annos singulos deberi.
Dig. 33. 1. 17. 1
Labeo 2 post. a iav. epit.
"vini falerni, quod domi nasceretur, quotannis in annos singulos binos culeos heres meus attio dato". etiam pro eo anno, quo nihil vini natum est, deberi duos culeos, si modo ex vindemia ceterorum annorum dari possit.
Dig. 33. 1. 18pr.
Scaevola 14 Dig.
Codicillis testamento confirmatis fundum libertis legavit eumque alienari vetuit, sed pertinere voluit et ad filios libertorum vel ex his natos: deinde haec verba adiecit: "a quibus praestari volo heredi ex reditu eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meae". quaesitum est, cum heres a titio institutus intra trigesimum quintum annum aetatis decesserit, an residui temporis fideicommissum ex verbis supra scriptis heredis quoque heredi debeatur. respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum quintum annum respexisse.