Latin · ~7 min
Lines 1.907-1.921
Justinian, Liber XXXIII 1.907-921
Not analysed yet
Dig. 33. 7. 18. 13
Paulus 2 ad vitell.
Quidam cum ita legasset: "villam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quae ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, vinis, quae in diem mortis meae ibi erunt, et decem aureis", et quaereretur, cum in diem mortis ibi libros et vitreamina et vesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quaedam enumerasset: scaevola respondit specialiter expressa, quae legato cederent.
Dig. 33. 7. 18. 14
Paulus 2 ad vitell.
Domum instructam legavit cum omnibus adfixis: quaeritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest. respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
Dig. 33. 7. 19pr.
Paulus 13 resp.
Si mancipia quae, post testamentum factum in fundum seiae relictum a testatore inducta, fundi colendi gratia in eodem fundo fuerint, ea quoque instrumento fundi contineri respondi: quamvis enim ea mancipia testator demonstrasset, quae tunc ibi essent cum legaret, tamen non minuendi legati, sed augendi causa mancipiorum quoque fecit mentionem. ceterum instrumento fundi mancipia quoque colendi agri causa inducta contineri non ambigitur.
Dig. 33. 7. 19. 1
Paulus 13 resp.
Paulus respondit villae instrumento neque fructus repositos neque equitium contineri, suppellectile autem legato cedere: servum vero arte fabrica peritum, qui annuam mercedem praestabat, instrumento villae non contineri.
Dig. 33. 7. 20pr.
Scaevola 3 resp.
Seiae ex parte heredi institutae, si heres erit, fundos per praeceptionem dederat instructos cum suis vilicis et reliquis colonorum et codicillis ita scripsit: "postea mihi venit in mentem: seiae fundos quos reliqui, ita ut sunt instructi rustico instrumento suppellectile pecore et vilicis cum reliquis colonorum et apotheca habere volo". quaesitum est, an etiam ea, quae patris familias usus cottidiani causa in fundis fuerunt, legato continerentur. respondit testamento quidem ut proponeretur seiae, insuper fundum, legatum, verum non amplius deberi, quam in codicillis (quos sane post oblivionem testamentariae scripturae fecisset) instructi appellatione contineri velle se manifeste ostendisset.