Latin · ~8 min
Lines 1.940-1.963
Justinian, Liber XXXIII 1.940-963
Not analysed yet
Dig. 33. 7. 20. 7
Scaevola 3 resp.
"tyrannae sorori meae fundum meum graecianum cum stabulo et instrumento rustico omni relinquo". quaeritur, an fundi appellatione etiam pascua, quae ad eum simul cum fundo pervenerint et quae semper in usibus huius possessionis habuerat, legato cederent. respondit, si prata fundo graeciano ita coniunxisset, uti sub una fundi appellatione haberentur, ea quoque deberi.
Dig. 33. 7. 20. 8
Scaevola 3 resp.
Instructis domibus legatis crabattus argento inaurato tectus mortis titiae tempore in domibus non est repertus, sed in horreis tantisper conditus: quaero, an is quoque praestandus sit. respondit, si in domo esse soleret et quo tutiore loco haberetur, interim in horreo allatus esset, nihilo minus praestandum.
Dig. 33. 7. 20. 9
Scaevola 3 resp.
Quod adiecit testator "uti possedi" an hoc significet "sicut instructa in diem mortis habuit", id est cum mancipiis pecoribus instrumento rustico? respondit: non de iure quaeritur.
Dig. 33. 7. 21
Pomponius 1 fideic.
Cum fundus sine instrumento legatus sit, dolia molae olivariae et praelum et quaecumque infixa inaedificataque sunt fundo legato continentur, nulla autem ex his rebus quae moveri possunt paucis exceptis fundi appellatione continentur. de molis tum quaeri solet, cum ita adfixae itave inaedificatae sint, ut partes aedificiorum esse videantur.
Dig. 33. 7. 22pr.
Paulus 3 sent.
Fundo legato "ut optimus maximusque est" retia apraria et cetera venationis instrumenta continebuntur: quod etiam ad instrumenta pertinet, si quaestus fundi ex maxima parte in venationibus consistat.
Dig. 33. 7. 22. 1
Paulus 3 sent.
Fundo legato cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano peculium actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet ad legatarium pertinere.
Dig. 33. 7. 23
Nerva 2 resp.
Cum quaeratur, quod sit tabernae instrumentum, interesse, quod genus negotiationis in ea exerceri solitum sit.
Dig. 33. 7. 24
Paulus 3 ad ner.
Fundus, qui locatus erat, legatus est cum instrumento: instrumentum, quod colonus in eo habuit, legato cedit. paulus: an quod coloni fuit an tantum id quod testatoris fuit? et hoc magis dicendum est, nisi nullum domini fuit.