Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.30
Justinian, Liber XXXVI 1.1-30
Not analysed yet
LIBER SEXTUS TRICESIMUS
Dig. 36. 1. 0. Ad senatus consultum trebellianum.
Dig. 36. 2. 0. Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Dig. 36. 3. 0. Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Dig. 36. 4. 0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Dig. 36. 1. 0. Ad senatus consultum trebellianum.
Dig. 36. 1. 1pr.
Ulpianus 3 fideic.
Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti trebelliani.
Dig. 36. 1. 1. 1
Ulpianus 3 fideic.
Factum est enim senatus consultum temporibus neronis octavo calendas septembres annaeo seneca et trebellio maximo consulibus, cuius verba haec sunt:
Dig. 36. 1. 1. 2
Ulpianus 3 fideic.
"cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntates".
Dig. 36. 1. 1. 3
Ulpianus 3 fideic.
Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt.
Dig. 36. 1. 1. 4
Ulpianus 3 fideic.
Quamquam autem senatus subventum voluit heredibus, subvenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conveniantur, exceptione uti possunt, heredibus subventum est: in eo vero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.
Dig. 36. 1. 1. 5
Ulpianus 3 fideic.
Hoc autem senatus consultum locum habet, sive ex testamento quis heres esset sive ab intesto rogatusque sit restituere hereditatem.
Dig. 36. 1. 1. 6
Ulpianus 3 fideic.
In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio vel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.
Dig. 36. 1. 1. 7
Ulpianus 3 fideic.
Bonorum quoque possessores vel alii successores ex trebelliano restituere potuerunt hereditatem.