Latin · ~8 min
Lines 1.1033-1.1057
Justinian, Liber XXXVI 1.1033-1057
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 27. 1
Scaevola 3 resp.
Menstruos denarios denos manumissis legavit: quaesitum est, cum absentibus heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, quo liberi esse coeperint.
Dig. 36. 2. 28
Scaevola 4 resp.
Si fundus instructus relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tempore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. respondit ea quibus instructus sit fundus, cum dies legati cedat, deberi.
Dig. 36. 2. 29
Valens 1 fideic.
Rogo, quandoque heres meus titio decem det": utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur.
Dig. 36. 2. 30
Labeo 3 post. a iav. epit.
Quod pupillae legatum est "quandoque nupserit", si ea minor quam viripotens nupserit, non ante ei legatum debebitur, quam viripotens esse coeperit, quia non potest videri nupta, quae virum pati non potest.
Dig. 36. 2. 31
Scaevola 14 Dig.
Uxori ex parte sextante heredi institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem decessit. quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse videatur ideoque heredibus eius debeatur. respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, videri diem fideicommissi cessisse.
Dig. 36. 3. 0. Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Dig. 36. 3. 1pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Legatorum nomine satisdari oportere praetor putavit, ut, quibus testator dari fierive voluit, his diebus detur vel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.
Dig. 36. 3. 1. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis vel facultatium quarumcumque heres.
Dig. 36. 3. 1. 2
Ulpianus 79 ad ed.
Nec sine ratione hoc praetori visum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum venire praetor voluit.