Latin · ~7 min
Lines 1.1197-1.1217
Justinian, Liber XXXVI 1.1197-1217
Not analysed yet
Dig. 36. 4. 1. 1
Ulpianus 52 ad ed.
Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus caveat, sed contentus fuit per legatarium vel fideicommissarium non stare, quo minus ei caveatur. quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo legatum fideive commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia verum est per eum, cui caveri oportebit, non fieri, quo minus caveatur. non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, sive desideravit et non cavetur, sive non habeat, a quo satis desideret.
Dig. 36. 4. 1. 2
Ulpianus 52 ad ed.
Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conveniatur, exceptione doli mali uti possit ei cui legatum solutum est.
Dig. 36. 4. 1. 3
Ulpianus 52 ad ed.
Cum constet legatum non deberi, divus pius ad aemilium equestrem rescripsit non debere praetorem satisdationem admittere.
Dig. 36. 4. 1. 4
Ulpianus 52 ad ed.
Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur. ceterum si certum sit repudiatam vel omissam hereditatem vel abstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum vel fideicommissum non deberi.
Dig. 36. 4. 2
Ulpianus 79 ad ed.
Si autem certum sit hereditatem necdum aditam fuisse, nec satisdatio nec possessio locum habet.
Dig. 36. 4. 3pr.
Ulpianus 52 ad ed.
Si is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: "hodie constet de fideicommisso, hodie agamus", dicendum est cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare.
Dig. 36. 4. 3. 1
Ulpianus 52 ad ed.
Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum. divus enim pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere.