Latin · ~12 min
Lines 1.133-1.150
Justinian, Liber XXXVI 1.133-150
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 9. 2
Ulpianus 4 fideic.
Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse solvendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire.
Dig. 36. 1. 9. 3
Ulpianus 4 fideic.
Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit restituere hereditatem.
Dig. 36. 1. 10
Gaius 2 fideic.
Sed et si ante diem vel ante condicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur hereditas, ut testator rogavit. plane posteaquam exstiterit condicio vel dies venerit si ratam habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas videri actiones.
Dig. 36. 1. 11pr.
Ulpianus 4 fideic.
Apud iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum "si heres non erit" et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum. nec illud admittit iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei praestandum. sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum vel lucrum a fideicommissario sarciatur vel a praetore onus remittatur, quod recusat.
Dig. 36. 1. 11. 1
Ulpianus 4 fideic.
Idem iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.
Dig. 36. 1. 11. 2
Ulpianus 4 fideic.
Utrum autem praesenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte praetorem, videndum est. ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec vereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, sive cautum ei fiat, sive non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas. est enim huius rei exemplum capere ex rescripto divi pii in specie huiusmodi. antistia decedens titium heredem instituit et libertatem dedit albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogavitque, ut filiam manumitteret: sed et titium rogavit, ut manumissae albinae filiae restitueret hereditatem. cum igitur titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a divo pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamvis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem complesset. cum autem possit, inquit, evenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur venumdari bona antistiae, ac si heres ei non exstitisset. cum igitur demonstraverit divus pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi evenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.