Latin · ~8 min
Lines 1.203-1.215
Justinian, Liber XXXVI 1.203-215
Not analysed yet
Vel "omnia sua",
Dig. 36. 1. 17pr.
Ulpianus 4 fideic.
Cogi poterit: hoc idem et si "patrimonium" fuerit rogatus et si "facultates" et si "quidquid habeo" et si "censum meum" et si "fortunas meas" et si "substantiam meam". et si "peculium meum" testator dixerit, quia plerique hupokoristikws patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione enim sua et hic rogavit. nec ignoro in quibusdam ex his maecianum dubitare et voluntatis esse dicere quaestionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator sensit. in ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum.
Dig. 36. 1. 17. 1
Ulpianus 4 fideic.
Sed et si quis ita rogaverit: "quidquid ad te ex hereditate bonisve meis pervenerit, rogo restituas", cogi poterit adire et restituere hereditatem ex trebelliano senatus consulto, quamquam pervenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem pervenit.
Dig. 36. 1. 17. 2
Ulpianus 4 fideic.
Et generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere hereditatem, si de re vel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de universitate sensisse testatorem appareat, nulla quaestio est, quin, sive suspectam dicat, cogi possit, sive sponte adit, ex trebelliano transeant actiones.
Dig. 36. 1. 17. 3
Ulpianus 4 fideic.
Inde quaeritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere deducto aere alieno vel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et restituere hereditatem, quia vi ipsa magis id, quod superest ex hereditate, quam ipsam hereditatem restituere sit rogatus. et sunt qui putent, ut maecianus, inutilem esse hanc deductionem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto aere alieno vel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus aeris alieni vel legati minutionem. sed iulianum existimare refert trebelliano senatus consulto locum esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres aes alienum vel legatum deducit et cum convenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex trebelliano hereditate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cavere illi heredem defensum iri eum adversus legatarios ceterosque.