Latin · ~8 min
Lines 1.357-1.371
Justinian, Liber XXXVI 1.357-371
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 28. 2
Iulianus 40 Dig.
Qui suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod habiturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset. et ideo si pupillo substitutus fuerit itaque: "quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres esto", hereditatem, quae ex substitutione ad eum pervenerit, restituere cogendus erit. si vero detracto hoc articulo "quisquis mihi heres erit" substitutus ita fuerit: "titius filio meo heres esto", tum, si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si vero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, quamvis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire.
Dig. 36. 1. 28. 3
Iulianus 40 Dig.
Si pater filium, quem in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem sempronio restitueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex trebelliano senatus consulto hereditas restitui. quare et si non immiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quae ei et in eum competebant, ad sempronium transferentur.
Dig. 36. 1. 28. 4
Iulianus 40 Dig.
A patre heres scriptus et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quae ad eum ex substitutione pervenerit, titio restituere, cogendus non est vivo pupillo patris hereditatem adire, primum quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate viventis pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire.
Dig. 36. 1. 28. 5
Iulianus 40 Dig.
Quod si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, ut exheredati filii hereditatem restituerent, satis erit vel unum cogi adire: hoc enim facto etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur.
Dig. 36. 1. 28. 6
Iulianus 40 Dig.
Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicommissa cetera praestare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet. Marcellus: plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione.