Latin · ~7 min
Lines 1.443-1.452
Justinian, Liber XXXVI 1.443-452
Not analysed yet
Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non vult condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et restituere vel, si in dando sit, offerente fideicommissario. recusante autem herede factum adimplere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et tunc necessitas imponitur heredi adire hereditatem. ceterae condiciones, quae non sunt in potestate heredis, ad officium praetoris non pertinent.
Dig. 36. 1. 33
Celsus 20 Dig.
Ballista filium familias heredem instituit ita: "rebellianus si caverit coloniae philippensium, si sine liberis morietur, quantacumque pecunia ex hereditate deve bonis meis ad eum pervenit, eam pecuniam omnem ad coloniam philippensium perventuram ". respondi: ex his verbis quae proponis, id est "pecuniam", existimo etiam fructus, quos ex hereditate percepit, restituere eum debere, perinde quasi specialiter hoc testator expressisset.
Dig. 36. 1. 34
Marcianus 8 inst.
Scribit celsus libro vicensimo digestorum, si qui quadringenta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis moreretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum pervenisset, maevio restitueretur: si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit et sine liberis decesserit, heredem eius maevio quadringenta debiturum. et cum diu multumque tractavit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, novissime ait iniquum esse ad fideicommissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplendum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod verius esse arbitror.
Dig. 36. 1. 35
Marcianus 2 reg.
Si eius, qui novissimus ex filiis mortuus est, partem hereditatis propinquo voluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: propinquum, si non ostenderit quis novissimus obisset, ad partem hereditatis non admitti, sed matrem ex tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat.