Latin · ~8 min
Lines 1.600-1.614
Justinian, Liber XXXVI 1.600-614
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 61. 1
Paulus 4 quaest.
Ea quae dotem dabat pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem titio restitueret: iudex addictus de hereditate dividenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicaverat: quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit. quam non esse restituendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione hereditatis, sed errore ex pacto eam habuit.
Dig. 36. 1. 62
Paulus 11 quaest.
Patronus ex debita portione heres institutus sextam partem restituere rogatus restituit: non transeunt ex trebelliano actiones, quoniam non fuit debitum quod restituit, et ideo si per errorem fecit, etiam repetetur.
Dig. 36. 1. 63
Paulus 14 resp.
Paulus respondit his verbis: "semproni, heredem te non scripsi festinans per infirmitatem: ideoque ei dari volo tantum, quantum pro uncia hereditatis competeret" videri quidem magis quantitatem, quam portionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, uti videatur de uncia etiam restituenda sensisse.
Dig. 36. 1. 64pr.
Scaevola 4 resp.
A filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris pervenisset, quod si sine liberis, universum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat. respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum.
Dig. 36. 1. 64. 1
Scaevola 4 resp.
Alumno certam pecuniam legavit et eam recipi a sempronio mandavit et certas usuras alumno praestari, donec ad vicensimum annum pervenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret sempronio, partem septiciae. quaesitum est defuncto alumno intra annum vicensimum, an substituti fideicommissum petere possint an vero in id tempus sustinere, quo, si viveret, alumnus vicensimum annum impleret. respondi secundum ea quae proponerentur posse.