Latin · ~7 min
Lines 1.696-1.715
Justinian, Liber XXXVI 1.696-715
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 68. 2
Paulus 2 fideic.
Si damnum in servo hereditario datum sit, licet per servum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transit legis aquiliae actio ad fideicommissarium: hae enim actiones transeunt, quae ex bonis defuncti pendent.
Dig. 36. 1. 68. 3
Paulus 2 fideic.
Si legatus romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur romae actiones pati fideicommissarius, quamvis heres non cogetur.
Dig. 36. 1. 68. 4
Paulus 2 fideic.
An ubi defunctus conveniri debuit, et fideicommissarius debeat? videndum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. oportet itaque ibi fideicommissarium conveniri, ubi vel domicilium habet vel maior pars restitutae hereditatis habetur.
Dig. 36. 1. 69pr.
Valens 3 fideic.
Si postulante me suspectam hereditatem ex decreto praetoris adieris nec ego postea eam mihi restitui velim nec bonis me immiscere, hoc fieri debet, ut (quod octaveno non ineleganter videbatur) a praetore perinde actiones in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius.
Dig. 36. 1. 69. 1
Valens 3 fideic.
Etiam eo tempore, quo creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat nolenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditores compellere te ut adires non potuerint.
Dig. 36. 1. 69. 2
Valens 3 fideic.
Sed et filius suus heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex decreto praetoris restituerit mihi, vix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris eius venditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte proprii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona vendere sibi permittatur.
Dig. 36. 1. 69. 3
Valens 3 fideic.