# Leges Selectae 1-13

Justinianus Imperator, Leges Selectae, In nomine Domini nostri Jesu Chriti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-13

Imperator Caesar Flavius Justinianus, Alemanicus, Gothicus, Germanicus, Francicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, pius, felix, inclytus, victor ac triumphator, semper Augustus, Archelao Praefecto prætorio Africæ. Quas gratias, aut quas laudes Domino Deo nostro Jesu Christo exhibere debeamus, nec mens nostra potest concipere, nec lingua proferre. Multas quidem et antea a Deo meruimus largitates, et innumerabilia circa nos cjus beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse cognoscimus. Prae omnibus tamen hoc, quod nunc omnipotens Deus per nos pro sua laude, et pro suo nomine demonstrare diguatus est, excedit omnia mirabilia opera, quæ in sæculo contigerunt, ut Africa per nos tam brevi tempore reciperet libertatem, antea nonaginta quinque annos a Vandalis captivata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum: nam animas quidem diversa tormenta atque su pplicia non ferentes, rebaptizando ad suam perfidiam transferebant; corpora vero liberis natalibus clara, jugo arbarico durissime subjugabant. Ipsas quoque Dei sacrosanctas ecclesias suis perlidiis maculabaut, aliquas vero ex eis stabula fecerunt. Vidimus venerabiles viros qui absci-eis radicitus linguis suas poenas miserabiliter loquebantur, alii vero post diversa tormenta per diversas dispersi provincias vitam in exsilio leregerunt. Quo ergo sermone, aut quibus operibus dignas Deo gratias agere v;tleamus, qui per me ultimum servum silum, Ecclesiae suae injurias vindicare dignatus est, et tantarum provinciarum populos a jugo servitutis cripere? Quod beneficium Dei antecessores nostri non meruerunt, quibus non solum Africam liberare non licuit, sed et ipsam Romam viderunt ab eisdem Vandalis captam, et omnia imperialia ornamenta in Africam exinde translata. Nunc vero Deus per suam misericordiam non solum Africam, et omnes ejus provincias nobis tradidit, sed et ipsa imperialia ornamenta, quae capta Roma fuerant ablata nobis restituis. Ergo post tanta beneficia, quae nobis Divinilas contulit, hoc de Domini Dei nostri misericordia postulamus, ut provincias quas nobis restituere dignatus est firmas et illæsas custodiat. et faciat nos eas secundum voluntatem suam ac placitum gubernare, ut universa Africa sentiat [omnipotentis] Dei misericordiam, et cognoscant ejus habitatores a quam durissima captivitate et jugo barbarico liberali, in quanta libertate sub felicissimo nostro imperio degere meruerunt. Huc etiam deprecantes exoramus sanctae et gloriosae semper virginis et Dei genitricis Mariae precibus, ut quidquid minus est reipublicæ nostrae per nos ultimos servos suos restituat in suo nomine Deus, et dignos nos faciat servitium ejus adimplere.

---

Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml.
